Hľadaný výraz: 2Mach 11,34-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “ Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. 35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus. 36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ”.

1

mail   print   facebook   twitter